The Samuel Johnson Sound Bite Page -> Life of Hermann Boerhaave -> His account of his final illness, in Latin
"Ætas, labor, corporisque opima pinguetudo, effecerant, ante annum, ut inertibus refertum, grave, hebes, plenitudine turgens corpus, anhelum ad motus minimos, cum sensu suffocationis, pulsu mirifice anomalo, ineptum evaderet ad ullum motum. Urgebat præcipue subsistens prorsus ety intercepta respiratio ad prima somni initia; unde somnus prorsus prohibebatur, cum formidabili strangulationis molestia. Hine hydrops pedum, crurum, femorum, scroti, præputii, et abdominis. Quæ tamen omnia sublata. Sed dolor manet in abdomine, cum anxietate summa, anhelitu suffocante, et debilitate incredibili; somno pauco, eoque vago, per somnia turbatissimo; animus vero rebus agendis impar. Cum his luctor fessus nec emergo; patineter expectans Dei jussa, quibus resigno data, quæ sola amo, et honoro unice."